fondation de la Collégiale de Fourvière
1192
Charte de la première fondation de la Collégiale
de Fourvière par J. de BELLESMES
Hoc
est privilegium fundationis ecclesiae sancti Thomae :
Jobannes
Dei gratia primae Lugdunensis
Ecclesixae sacerdos humilis et Stephanus
ejusdem Ecclesiae Decanus,
cum universo capitulo,
omnibus Dei fidelibus in perpetuum.
Ea quae in Ecclesia Dei, ipso autore,
noviter plantantur, firmis oportet radicibus roborari, ne tractu temporis per oblivionem et incuriam
aliquando possint meuteve ruinam.
Ea
propter nos praesenti scripto futurae posteritati notum facimus, quod nos in capitulo nostro communiter residentes, capellam de Forverio ab Oliverio
bonae memoriae quondam Decano in fundo nostro in honore Beatae Mariae et
sancti Thowae Cantuariensis
Archiepiscopi et martyris inchoatam, sicut infra notatum est, Deo
inspirante, instituimus et dotavimus.
Inprimis concessimus eam fore Ecclesiam conventualem, ita quod ad culturn Dei, et ad honorem Beatae Mariae, et novi martyris, novi creentur canonici,
quibus praeficiatur unus de canonicis nostris, et non alius, in capitulo nostro communi consensu venerabilis pro tempore archiepiscopi, et totius capituli concorditer electus, qui statim celebrata electione, antequam donum de manu archiepiscopi per librum accipiat, jurabit quod nihil unquam per se vel per alium faciat vel
facienti aliquo modo consentiat, quod ad gravamen vel laesionem Ecclesiae
nostrae possit vel etiam videatur
retorqueri, nec aliquod privilegium a Sede apostolica postulare praesumat, nisi de communi voluntate et consilio archiepiscopi et totius capituli nostri ad hoc nominatim convocati. Habebunt autem ipse et fratres
quos dabit ei Dominus potestatern
instituendi canonicos quibus in choro nostro eamdem stationis
praerogativam indulsimus quam habent canonici
sancti Justi et sancti Pauli.
Et statuimus ut conventus ecclesiae nostrae missarn majorem ibi die passionis ejus celebrare teneatur eodem modo et ordine quo fiebat in choro nostro, silicet
cum tribus sacerdotibus revestitis,
tribus diaconis, tribus subdiaconis,
tribus ceroferariis, et omnes
revestiti, procurationem in
refectorio nostro accipiant quod et antea faciebant, vesperas tamen in ejus vigilia
minime tenebitur ibi cetebrare. Alia quoque quae ibi ordinanda
videbuntur, communicato consillo, ordinare debebunt, ita quod nec is qui ibi praepositus
fuerit sine majori et saniori fratrum ibi residentium parte, nec ipsi sine ejus consilio aliquid ordinare praesumant.
Concessimus etiam eis jus parochiale
in vineis et locis in quibus thesaurarius noster decimas percipit, si forte aliqua domus ibi
de novo fuerit aedificata, statuentes ibidern cimiterium ecclesiae nostrae, ut videlicet tam canonici quam
alii clerici, qui in choro majoris ecclesiae
et Beati Stephani et Sanctae Crucis serviunt, ibi sepeliantur,
salva tamen antiqua libertate ut, dum vixerint, liceat eis in aliis ecclesiis
eligere sibi sepulturam ; si vero pater defuncti superstes fuerit, possit de sepultura filii ordinare, cum ipse filius nihit de ea mandaverit. Hoc ipsurn de familiis nostris domesticis instituimus, salvo tamen earum ecclesiis
jure parochiali.
Donavimus etiam eis ipsum
locum in quo sita est ecclesia liberum ab omni alia consuetudine,
excepta ea quae infra notata est, et domus et cimeterium et vineas et hortos et campum, ita tamen quod nullum in campo fiat aedificium,
et quidquid primi capellani tenebant a Cripta Rotunda usque ad vineam Vulgrimorum et locum illum qui vulgo dicitur les Sales, ea tamen platea retenta inqua boves vendi
consueverant.
Dedimus etiam eis plateam
inqua turris de Collia fuerat, retento tamen per omnia supra dicta quod si major et mater ecclesia fodere vel cavare voluerit,
marmorei lapides et illi
qui vulgo dicuntur Chaon, proprii
erunt ipsius majoris ecclesiae ; reliqui vero tant ipsius ecclesiae quarn ecclesiae sanctae Mariae et sancti Thomae. Si autem ecclesia sanctae Mariae et sancti Thomae foderit
vel cavaverit, marmorei lapides et Chaon majoris crunt
ecclesiae, reliqui autem proprii erunt
ecclesiae sanctae Mariae et sancti Thomae. Item concessimus eis quidquid de feudis nostris tam videlicet Archiepiscopi
quam Ecclesiae voluerint eis feudatarii
donare ; sed et si de praedictis feudis aliquid vendere voluerint, licebit eis emere nisi
forte Archiepiscopus vel Ecclesia sibi maluerit
emendo retinere.
Praeterea statuimus ut illi qui, Deo volente, in ecclesia illa servituri sunt, anniversariorum nostrorum celebrent officia et cibum defuncti, qui uni de sacerdotibus antea dabatur, ipsi accipiant,
triesimum defunctorum nostrorum per triginta dies faciant et beneficium per tringinta dies accipiant, singulis diebus, sex denarios de bonis defuncti, si in ejus substantia inveniri poterit, accepturi. Si quando in illis diebus refectorium vocare contigerit, habebunt quoque decimam eorum redituum
quos de ecclesia defunctus habiturus est a die obitus sui usque ad primum martii post solutionem refectoriarum et debitorum clamoribus pacificatis. Ipsi vero debebunt ecclesiae
nostrae processionem et missam in Natali Domini, in Pascha, in Pentecoste, in nativitate sancti Johannis et in decollatione ejusdem, in revelatione
sancti Stephani, in tribus diebus Rogationum, et in Ramis Palmarum. Pro his autern quae eis donavimus et, Deo
volente, acquisituri sunt, dabunt sancto Johanni
candelam unius librae in nativitate ejusdem, et sancto Stephano aliam unius librae in ejusdem revelatione.
Factum est hoc anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo nonagesimo secundo, anno a passione memorati martyris vigesimo, indictione decimal, epacta quarta, concurrente tertia, praesidente Romae Caelestino Papa tertio, imperante Henrico Romanorum Imperatore, regnante Philippo Francorum Rege. Ut autem
super hac nostra donatione nullus successurae posteritati oriundae dubietatis scrupulus reliquatur, imo firmum et inconcussum
vigorem semper obtineat et tenorem, tam Archiepiscopi quam
Ecclesiae sigillo praesentem
cartam fecimus insigniri.
SOURCE :
CAHOUR Arsène, 1838, Notre Dame de Fourvière, pp.398-402